PSEUDOALETHINA Vestis

PSEUDOALETHINA Vestis
PSEUDOALETHINA Vestis
apud Auctorem, libri de Cena Dom. qui vulgo Cypriano inscribitur, ubi multa genera vestium enumerantur, quas diversis ex S. Scriptura personis tribuit Auctor apposite et accommodate ad cuiusque vitam, aut vitae actum aliquem insignem, Abiron nigram, Anna Persicinam, Isaac nativam, Paulus Tharsicam, Petrus operariam, Iosephus pseudoalethinam, Iesus columbinam, est, quae non ex purpura est, purpuram tamen imitatur. Alethinus enim Graece ἀληθινὸς, Latine Verus de purpureo sumitur. Unde apud Anastasium toties alethinarum vestium. quas ille alithinas vocat, mentio occurrit. Tribuit autem Iosepho auctor Pseudoalethinam vestem, quod falso creditus est pater Domini. Salmas. ad Treb. Pollion. in Claudio, c. 17.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • ALITHINA — melius Alethina vestis, ex Graeco Α᾿ληςθινὴ, vera, i. e. purpurea. Anstasius Bibliothecar in S. Zacharia, Simulque et vela scrica alithina quatuor: alibique passim. Ep. Michaelis Balbi et Theophili Imperatorum ad Ludovicum Pium, apud Baronium A.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”